Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
  2. Flammarisve togae scripula tota decem
  3. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
  4. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
  5. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  6. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
  7. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
  8. Utile quod nobis do tibi consilium.