Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fortasse avarus videar aut inhumanus,
  2. Odi dolosas munerum et malas artes:
  3. Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
  4. Avidum vorata decipi scarum musca?
  5. Quotiens amico diviti nihil donat,
  6. O Quintiane, liberalis est pauper.
  1. Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
  2. Temporibus possunt saecula nulla tuis.
  3. Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
  4. Quando Palatini plus meruere dei?
  5. Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
  6. Sub quo libertas principe tanta fuit?
  7. Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
  8. Quod colit ingratas pauper amicitias.