Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- O Quintiane, liberalis est pauper.
- Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
- Temporibus possunt saecula nulla tuis.
- Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
- Quando Palatini plus meruere dei?
- Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
- Sub quo libertas principe tanta fuit?
- Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
- Quod colit ingratas pauper amicitias.
- Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
- Aut quem prosequitur non alienus eques?
- Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
- Flammarisve togae scripula tota decem
- Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
- Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
- Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
- Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
- Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
- Utile quod nobis do tibi consilium.
- Si tecum mihi, care Martialis,
- Securis liceat frui diebus,
- Si disponere tempus otiosum
- Et verae pariter vacare vitae:
- Nec nos atria, nec domos potentum,
- Nec litis tetricas forumque triste
- Nossemus, nec imagines superbas;
- Sed gestatio, fabulae, libelli,
- Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
- Haec essent loca semper, hi labores.
- Nunc vivit necuter sibi, bonosque
- Soles effugere atque abire sentit,
- Qui nobis pereunt et inputantur.
- Quisquam vivere cum sciat, moratur?
- Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
- Ante salutabat rhetor Apollodotus.
- Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
- Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
- Mane domi nisi te volui meruique videre,
- Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
- Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
- Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
- Alta Suburani vincenda est semita clivi
- Et numquam sicco sordida saxa gradu,
- Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
- Quaeque trahi multo marmora fune vides.
- Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
- Paule, negat lasso ianitor esse domi.
- Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
- Vix tanti Paulum mane videre fuit.
- Semper inhumanos habet officiosus amicos:
- Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
- Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
- Iura theatralis dum siluere loci.
- Quae postquam placidi censoris cura renasci
- Iussit et Oceanum certior audit eques,
- Non nisi vel cocco madida vel murice tincta
- Veste nites et te sic dare verba putas.
- Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae,
- Aut meus ante omnis Cordus haberet equum.
- Hermes Martia saeculi voluptas,
- Hermes omnibus eruditus armis,
- Hermes et gladiator et magister,
- Hermes turba sui tremorque ludi,
- Hermes, quem timet Helius, sed unum,
- Hermes, cui cadit Advolans, sed uni,
- Hermes vincere nec ferire doctus,
- Hermes subpositicius sibi ipse,
- Hermes divitiae locariorum,
- Hermes cura laborque ludiarum,
- Hermes belligera superbus hasta,
- Hermes aequoreo minax tridente,
- Hermes casside languida timendus,
- Hermes gloria Martis universi,
- Hermes omnia solus et ter unus.
- 'Quadringenta tibi non sunt, Chaerestrate: surge,
- Lei+tus ecce venit: sta, fuge, curre, late.'
- Ecquis, io, revocat discedentemque reducit?
- Ecquis, io, largas pandit amicus opes?
- Quem chartis famaeque damus populisque loquendum?
- Quis Stygios non volt totus adire lacus?
- Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo
- Spargere et effuso permaduisse croco?
- Quam non sensuro dare quadringenta caballo,
- Aureus ut Scorpi nasus ubique micet?
- O frustra locuples, o dissimulator amici,
- Haec legis et laudas? Quae tibi fama perit!
- Quod alpha dixi, Corde, paenulatorum
- Te nuper, aliqua cum iocarer in charta,
- Si forte bilem movit hic tibi versus,
- Dicas licebit beta me togatorum.
- Ingenium studiumque tibi moresque genusque
- Sunt equitis, fateor: cetera plebis habes.
- Bis septena tibi non sint subsellia tanti,
- Ut sedeas viso pallidus Oceano.
- Ut bene loquatur sentiatque Mamercus,
- Efficere nullis, Aule, moribus possis:
- Pietate fratres Curvios licet vincas,
- Quiete Nervas, comitate Rusones,
- Probitate Macros, aequitate Mauricos,
- Oratione Regulos, iocis Paulos:
- Robiginosis cuncta dentibus rodit.
- Hominem malignum forsan esse tu credas:
- Ego esse miserum credo, cui placet nemo.
- Si quando leporem mittis mihi, Gellia, dicis:
- 'Formosus septem, Marce, diebus eris.'
- Si non derides, si verum, lux mea, narras,
- Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
- Varro, Sophocleo non infitiande coturno,
- Nec minus in Calabra suspiciende lyra,
- Differ opus, nec te facundi scaena Catulli
- Detineat, cultis aut elegia comis;
- Sed lege fumoso non aspernanda Decembri
- Carmina, mittuntur quae tibi mense suo:
- Commodius nisi forte tibi potiusque videtur,
- Saturnalicias perdere, Varro, nuces.
- Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis
- Et sua quam facilis pondera taurus amet.
- Cornibus hic pendet summis, vagus ille per armos
- Currit et in toto ventilat arma bove.
- At feritas inmota riget: non esset harena
- Tutior, et poterant fallere plana magis.
- Nec trepidant gestus, sed de discrimine palmae
- Securus puer est, sollicitumque pecus.
- Quadrantem Crispus tabulis, Faustine, supremis
- Non dedit uxori. 'Cui dedit ergo?' Sibi.
- Carpere causidicus fertur mea carmina: qui sit,
- Nescio: si sciero, vae tibi, causidice.
- Hanc tibi, Fronto pater, genetrix Flaccilla, puellam
- Oscula commendo deliciasque meas,
- Parvola ne nigras horrescat Erotion umbras
- Oraque Tartarei prodigiosa canis.
- Inpletura fuit sextae modo frigora brumae,
- Vixisset totidem ni minus illa dies.
- Inter tam veteres ludat lasciva patronos
- Et nomen blaeso garriat ore meum.
- Mollia non rigidus caespes tegat ossa, nec illi,
- Terra, gravis fueris: non fuit illa tibi.
- Dum sibi redire de Patrensibus fundis
- Ducena clamat coccinatus Euclides
- Corinthioque plura de suburbano
- Longumque pulchra stemma repetit a Leda
- Et suscitanti Leito reluctatur:
- Equiti superbo, nobili, locupleti
- Cecidit repente magna de sinu clavis.
- Numquam, Fabulle, nequior fuit clavis.
- Laudatus nostro quidam, Faustine, libello
- Dissimulat, quasi nil debeat: inposuit
- Puella senibus dulcior mihi cycnis,
- Agna Galaesi mollior Phalantini,
- Concha Lucrini delicatior stagni,
- Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,
- Nec modo politum pecudis Indicae dentem
- Nivesque primas liliumque non tactum;
- Quae crine vicit Baetici gregis vellus
- Rhenique nodos aureamque nitelam;
- Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
- Quod Atticarum prima mella cerarum,
- Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
- Cui conparatus indecens erat pavo,
- Inamabilis sciurus et frequens phoenix:
- Adhuc recenti tepet Erotion busto,
- Quam pessimorum lex amara fatorum
- Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
- Nostros amores gaudiumque lususque—
- Et esse tristem me meus vetat Paetus,
- Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
- 'Deflere non te vernulae pudet mortem?
- Ego coniugem' inquit 'extuli, et tamen vivo,
- Notam, superbam, nobilem, locupletem.'
- Quid esse nostro fortius potest Paeto?
- Ducentiens accepit, et tamen vivit.
- Calliodorus habet censum—quis nescit?—equestrem,
- Sexte, sed et fratrem Calliodorus habet.
- 'Quadringenta seca' qui dicit σῦκα μερίζει:
- Uno credis equo posse sedere duos?
- Quid cum fratre tibi, quid cum Polluce molesto?
- Non esset Pollux si tibi, Castor eras.
- Unus cum sitis, duo, Calliodore, sedebis?
- Surge: σολοικισμὸν, Calliodore, facis.
- Aut imitare genus Ledae—cum fratre sedere
- Non potes—: alternis, Calliodore, sede.
- Supremas tibi triciens in anno
- Signanti tabulas, Charine, misi
- Hyblaeis madidas thymis placentas.
- Defeci: miserere iam, Charine:
- Signa rarius, aut semel fac illud,
- Mentitur tua quod subinde tussis.
- Excussi loculosque sacculumque:
- Croeso divitior licet fuissem,
- Iro pauperior forem, Charine,
- Si conchem totiens meam comesses.
- Pinxisti Venerem, colis, Artemidore, Minervam:
- Et miraris, opus displicuisse tuum?
- Spadone cum sis eviratior fluxo,
- Et concubino mollior Celaenaeo,
- Quem sectus ululat matris entheae Gallus,
- Theatra loqueris et gradus et edicta,
- Trabeasque et Idus fibulasque censusque,
- Et pumicata pauperes manu monstras.
- Sedere in equitum liceat an tibi scamnis,
- Videbo, Didyme: non licet maritorum.
- Callidus effracta nummos fur auferet arca,
- Prosternet patrios impia flamma lares:
- Debitor usuram pariter sortemque negabit,
- Non reddet sterilis semina iacta seges:
- Dispensatorem fallax spoliabit amica,
- Mercibus extructas obruet unda rates.
- Extra fortunam est, quidquid donatur amicis:
- Quas dederis, solas semper habebis opes.
- Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
- Quae ratio est? Emptos haec habet, illa suos.
- Quid factum est, rogo, quid repente factum,
- Ad cenam mihi, Dento, quod vocanti—
- Quis credat?—quater ausus es negare?
- Sed nec respicis et fugis sequentem,
- Quem thermis modo quaerere et theatris
- Et conclavibus omnibus solebas.
- Sic est, captus es unctiore mensa
- Et maior rapuit canem culina.
- Iam te, sed cito, cognitum et relictum
- Cum fastidierit popina dives,
- Antiquae venies ad ossa cenae.
- Dicis formosam, dicis te, Bassa, puellam.
- Istud quae non est dicere, Bassa, solet.
- Basia dum nolo nisi quae luctantia carpsi,
- Et placet ira mihi plus tua, quam facies,
- Ut te saepe rogem, caedo, Diadumene, saepe:
- Consequor hoc, ut me nec timeas nec ames.
- Numquam se cenasse domi Philo iurat, et hoc est:
- Non cenat, quotiens nemo vocavit eum.
- Quid non cogit amor? secuit nolente capillos
- Encolpos domino, non prohibente tamen.
- Permisit flevitque Pudens: sic cessit habenis
- Audaci questus de Phaethonte pater:
- Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles
- Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
- Sed tu ne propera—brevibus ne crede capillis—
- Tardaque pro tanto munere, barba, veni.
- Vidissem modo forte cum sedentem
- Solum te, Labiene, tres putavi.
- Calvae me numerus tuae fefellit:
- Sunt illinc tibi, sunt et hinc capilli,
- Quales vel puerum decere possunt;
- Nudumst in medio caput, nec ullus
- In longa pilus area notatur.
- Hic error tibi profuit Decembri,
- Tum, cum prandia misit Imperator:
- Cum panariolis tribus redisti.
- Talem Geryonem fuisse credo.
- Vites, censeo, porticum Philippi:
- Si te viderit Hercules, peristi.
- Ceno domi quotiens, nisi te, Charopine, vocavi,
- Protinus ingentes sunt inimicitiae,
- Meque potes stricto medium transfigere ferro,
- Si nostrum sine te scis caluisse focum.
- Nec semel ergo mihi furtum fecisse licebit?
- Inprobius nihil est hac, Charopine, gula.
- Desine iam nostram, precor, observare culinam,
- Atque aliquando meus det tibi verba cocus.
- Hic, qui libellis praegravem gerit laevam,
- Notariorum quem premit chorus levis,
- Qui codicillis hinc et inde prolatis
- Epistulisque commodat gravem voltum
- Similis Catoni Tullioque Brutoque,
- Exprimere, Rufe, fidiculae licet cogant,
- Have Latinum, χαῖρε non potest Graecum.
- Si fingere istud me putas, salutemus.
- Quae mihi praestiteris memini semperque tenebo.
- Cur igitur taceo, Postume? Tu loqueris.
- Incipio quotiens alicui tua dona referre,
- Protinus exclamat 'Dixerat ipse mihi.'
- Non belle quaedam faciunt duo: sufficit unus
- Huic operi: si vis, ut loquar, ipse tace.
- Crede mihi, quamvis ingentia, Postume, dona
- Auctoris pereunt garrulitate sui.
- Colchida quid scribis, quid scribis, amice, Thyesten?
- Quo tibi vel Nioben, Basse, vel Andromachen?
- Materia est, mihi crede, tuis aptissima chartis
- Deucalion vel, si non placet hic, Phaethon.
- Extemporalis factus est meus rhetor:
- Calpurnium non scripsit, et salutavit.
- Dic mihi, quem portas, volucrum regina? 'Tonantem.'
- Nulla manu quare fulmina gestat? 'Amat.'
- Quo calet igne deus? 'Pueri.' Cur mitis aperto
- Respicis ore Iovem? 'De Ganymede loquor.'
- Cui tradas, Lupe, filium magistro,
- Quaeris sollicitus diu rogasque.
- Omnes grammaticosque rhetorasque
- Devites, moneo: nihil sit illi
- Cum libris Ciceronis aut Maronis,
- Famae Tutilium suae relinquat;
- Si versus facit, abdices poetam.
- Artes discere vult pecuniosas?
- Fac discat citharoedus aut choraules;
- Si duri puer ingeni videtur,
- Praeconem facias vel architectum.
- Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere:
- Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
- Cras te victurum, cras dicis, Postume, semper.
- Dic mihi, cras istud, Postume, quando venit?
- Quam longe cras istud, ubi est? aut unde petendum?
- Numquid apud Parthos Armeniosque latet?
- Iam cras istud habet Priami vel Nestoris annos.
- Cras istud quanti, dic mihi, possit emi?
- Cras vives? hodie iam vivere, Postume, serum est:
- Ille sapit, quisquis, Postume, vixit heri.
- Quod non argentum, quod non tibi mittimus aurum,
- Hoc facimus causa, Stella diserte, tua.
- Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti;
- Fictilibus nostris exoneratus eris.