Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dum tibi noster eques sordida condicio est,
  2. Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo
  3. Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
  1. Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
  2. Gracilesque ligulae cereique chartaeque
  3. Et acuta senibus testa cum Damascenis,
  4. Praeter libellos vernulas nihil misi,
  5. Fortasse avarus videar aut inhumanus,
  6. Odi dolosas munerum et malas artes:
  7. Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
  8. Avidum vorata decipi scarum musca?
  9. Quotiens amico diviti nihil donat,
  10. O Quintiane, liberalis est pauper.
  1. Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
  2. Temporibus possunt saecula nulla tuis.
  3. Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
  4. Quando Palatini plus meruere dei?
  5. Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
  6. Sub quo libertas principe tanta fuit?
  7. Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,