Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Decipies alios verbis voltuque benigno,
- Nam mihi iam notus dissimulator eris.
- Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
- Iam pervenimus usque ad umbilicos.
- Tu procedere adhuc et ire quaeris,
- Nec summa potes in schida teneri,
- Sic tamquam tibi res peracta non sit,
- Quae prima quoque pagina peracta est.
- Iam lector queriturque deficitque,
- Iam librarius hoc et ipse dicit
- 'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
- Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
- Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
- Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
- Plana suburbani qua cubat unda freti,
- Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
- Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
- Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
- Sospite quo gratum credimus esse Iovem.