Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
  2. Antipolitani nec quae de sanguine thynni
  3. Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
  4. Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
  5. Dicere te posses ut meminisse mei?
  6. Decipies alios verbis voltuque benigno,
  7. Nam mihi iam notus dissimulator eris.
  1. Ohe, iam satis est, ohe, libelle,
  2. Iam pervenimus usque ad umbilicos.
  3. Tu procedere adhuc et ire quaeris,
  4. Nec summa potes in schida teneri,
  5. Sic tamquam tibi res peracta non sit,
  6. Quae prima quoque pagina peracta est.
  7. Iam lector queriturque deficitque,
  8. Iam librarius hoc et ipse dicit
  9. 'Ohe, iam satis est, ohe, libelle.'
  1. Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,
  2. Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin,
  3. Seu tua veridicae discunt responsa sorores,
  4. Plana suburbani qua cubat unda freti,
  5. Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis,
  6. Sive salutiferis candidus Anxur aquis,
  7. Mittimus, o rerum felix tutela salusque,
  8. Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
  9. Tu tantum accipias: ego te legisse putabo
  10. Et tumidus Galla credulitate fruar.
  1. Matronae puerique virginesque,
  2. Vobis pagina nostra dedicatur.
  3. Tu, quem nequitiae procaciores
  4. Delectant nimium salesque nudi,
  5. Lascivos lege quattuor libellos:
  6. Quintus cum domino liber iocatur;
  7. Quem Germanicus ore non rubenti
  8. Coram Cecropia legat puella.
  1. Accola iam nostrae Degis, Germanice, ripae,
  2. A famulis Histri qui tibi venit aquis,
  3. Laetus et attonitus viso modo praeside mundi
  4. Adfatus comites dicitur esse suos:
  5. 'Sors mea quam fratris melior, cui tam prope fas est
  6. Cernere, tam longe quem colit ille deum.'
  1. Fetere multo Myrtale solet vino,
  2. Sed fallat ut nos, folia devorat lauri
  3. Merumque cauta fronde, non aqua miscet.
  4. Hanc tu rubentem prominentibus venis
  5. Quotiens venire, Paule, videris contra,
  6. Dicas licebit 'Myrtale bibit laurum.'
  1. Sexte, Palatinae cultor facunde Minervae,
  2. Ingenio frueris qui propiore dei—
  3. Nam tibi nascentes domini cognoscere curas
  4. Et secreta ducis pectora nosse licet—:
  5. Sit locus et nostris aliqua tibi parte libellis,
  6. Qua Pedo, qua Marsus quaque Catullus erit.
  7. Ad Capitolini caelestia carmina belli
  8. Grande coturnati pone Maronis opus.
  1. Si non est grave nec nimis molestum,
  2. Musae, Parthenium rogate vestrum:
  3. Sic te serior et beata quondam
  4. Salvo Caesare finiat senectus
  5. Et sis invidia favente felix,
  6. Sic Burrus cito sentiat parentem:
  7. Admittas timidam brevemque chartam
  8. Intra limina sanctioris aulae.
  9. Nosti tempora tu Iovis sereni,
  10. Cum fulget placido suoque vultu,
  11. Quo nil supplicibus solet negare.
  12. Non est quod metuas preces iniquas:
  13. Numquam grandia nec molesta poscit
  14. Quae cedro decorata purpuraque
  15. Nigris pagina crevit umbilicis.
  16. Nec porrexeris ista, sed teneto
  17. Sic tamquam nihil offeras agasque.
  18. Si novi dominum novem sororum,
  19. Ultro purpureum petet libellum.
  1. Qualiter Assyrios renovant incendia nidos,
  2. Una decem quotiens saecula vixit avis,
  3. Taliter exuta est veterem nova Roma senectam
  4. Et sumpsit vultus praesidis ipsa sui.
  5. Iam precor oblitus notae Vulcane, querellae
  6. Parce: sumus Martis turba, sed et Veneris:
  7. Parce, pater: sic Lemniacis lasciva catenis
  8. Ignoscat coniunx et patienter amet.
  1. Edictum domini deique nostri,
  2. Quo subsellia certiora fiunt
  3. Et puros eques ordines recepit,
  4. Dum laudat modo Phasis in theatro,
  5. Phasis purpureis ruber lacernis,
  6. Et iactat tumido superbus ore:
  7. 'Tandem commodius licet sedere,
  8. Nunc est reddita dignitas equestris,
  9. Turba non premimur nec inquinamur':
  10. Haec et talia dum refert supinus,
  11. Illas purpureas et adrogantes
  12. Iussit surgere Lei+tus lacernas.
  1. Languebam: sed tu comitatus protinus ad me
  2. Venisti centum, Symmache, discipulis.
  3. Centum me tetigere manus aquilone gelatae:
  4. Non habui febrem, Symmache, nunc habeo.
  1. 'Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur
  2. Et sua quod rarus tempora lector amat?'
  3. Hi sunt invidiae nimirum, Regule, mores,
  4. Praeferat antiquos semper ut illa novis.
  5. Sic veterem ingrati Pompei quaerimus umbram,
  6. Sic laudant Catuli vilia templa senes;
  7. Ennius est lectus salvo tibi, Roma, Marone,
  8. Et sua riserunt saecula Maeoniden,
  9. Rara coronato plausere theatra Menandro,
  10. Norat Nasonem sola Corinna suum.
  11. Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
  12. Si post fata venit gloria, non propero.
  1. Sardonychas, zmaragdos, adamantas, iaspidas uno
  2. Versat in articulo Stella, Severe, meus.
  3. Multas in digitis, plures in carmine gemmas
  4. Invenies: inde est haec, puto, culta manus.
  1. Quod nutantia fronte perticata
  2. Gestat pondera Masclion superbus,
  3. Aut grandis Ninus omnibus lacertis
  4. Septem quod pueros levat vel octo,
  5. Res non difficilis mihi videtur,
  6. Uno cum digito vel hoc vel illo
  7. Portet Stella meus decem puellas.
  1. Sum, fateor, semperque fui, Callistrate, pauper,
  2. Sed non obscurus nec male notus eques,
  3. Sed toto legor orbe frequens et dicitur 'Hic est',
  4. Quodque cinis paucis, hoc mihi vita dedit.
  5. At tua centenis incumbunt tecta columnis
  6. Et libertinas arca flagellat opes,
  7. Magnaque Niliacae servit tibi glaeba Syenes,
  8. Tondet et innumeros Gallica Parma greges.
  9. Hoc ego tuque sumus: sed quod sum, non potes esse:
  10. Tu quod es, e populo quilibet esse potest.
  1. Sedere primo solitus in gradu semper
  2. Tunc, cum liceret occupare, Nanneius
  3. Bis excitatus terque transtulit castra,
  4. Et inter ipsas paene tertius sellas
  5. Post Gaiumque Luciumque consedit.
  6. Illinc cucullo prospicit caput tectus
  7. Oculoque ludos spectat indecens uno.
  8. Et hinc miser deiectus in viam transit,
  9. Subsellioque semifultus extremo
  10. Et male receptus altero genu iactat
  11. Equiti sedere Lei+toque se stare.
  1. Quintus nostrorum liber est, Auguste, iocorum,
  2. Et queritur laesus carmine nemo meo,
  3. Gaudet honorato sed multus nomine lector,
  4. Cui victura meo munere fama datur.
  5. 'Quid tamen haec prosunt quamvis venerantia multos?'
  6. Non prosint sane, me tamen ista iuvant.
  1. Seria cum possim, quod delectantia malo
  2. Scribere, tu causa es, lector amice, mihi,
  3. Qui legis et tota cantas mea carmina Roma:
  4. Sed nescis, quanti stet mihi talis amor.
  5. Nam si falciferi defendere templa Tonantis
  6. Sollicitisque velim vendere verba reis,
  7. Plurimus Hispanas mittet mihi nauta metretas
  8. Et fiet vario sordidus aere sinus.
  9. At nunc conviva est comissatorque libellus,
  10. Et tantum gratis pagina nostra placet.
  11. Sed non et veteres contenti laude fuerunt,
  12. Cum minimum vati munus Alexis erat.
  13. 'Belle' inquis 'dixti: iuvat et laudabimus usque.'
  14. Dissimulas? facies me, puto, causidicum.
  1. Dum proavos atavosque refers et nomina magna,
  2. Dum tibi noster eques sordida condicio est,
  3. Dum te posse negas nisi lato, Gellia, clavo
  4. Nubere, nupsisti, Gellia, cistibero.
  1. Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae
  2. Gracilesque ligulae cereique chartaeque
  3. Et acuta senibus testa cum Damascenis,
  4. Praeter libellos vernulas nihil misi,
  5. Fortasse avarus videar aut inhumanus,
  6. Odi dolosas munerum et malas artes:
  7. Imitantur hamos dona: namque quis nescit,
  8. Avidum vorata decipi scarum musca?
  9. Quotiens amico diviti nihil donat,
  10. O Quintiane, liberalis est pauper.
  1. Si qua fides veris, praeferri, maxime Caesar,
  2. Temporibus possunt saecula nulla tuis.
  3. Quando magis dignos licuit spectare triumphos?
  4. Quando Palatini plus meruere dei?
  5. Pulchrior et maior quo sub duce Martia Roma?
  6. Sub quo libertas principe tanta fuit?
  7. Est tamen hoc vitium, sed non leve, sit licet unum,
  8. Quod colit ingratas pauper amicitias.
  9. Quis largitur opes veteri fidoque sodali,
  10. Aut quem prosequitur non alienus eques?
  11. Saturnaliciae ligulam misisse selibrae
  12. Flammarisve togae scripula tota decem
  13. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges:
  14. Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
  15. Quatenus hi non sunt, esto tu, Caesar, amicus:
  16. Nulla ducis virtus dulcior esse potest.
  17. Iam dudum tacito rides, Germanice, naso,
  18. Utile quod nobis do tibi consilium.
  1. Si tecum mihi, care Martialis,
  2. Securis liceat frui diebus,
  3. Si disponere tempus otiosum
  4. Et verae pariter vacare vitae:
  5. Nec nos atria, nec domos potentum,
  6. Nec litis tetricas forumque triste
  7. Nossemus, nec imagines superbas;
  8. Sed gestatio, fabulae, libelli,
  9. Campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
  10. Haec essent loca semper, hi labores.
  11. Nunc vivit necuter sibi, bonosque
  12. Soles effugere atque abire sentit,
  13. Qui nobis pereunt et inputantur.
  14. Quisquam vivere cum sciat, moratur?
  1. Quintum pro Decimo, pro Crasso, Regule, Macrum
  2. Ante salutabat rhetor Apollodotus.
  3. Nunc utrumque suo resalutat nomine. Quantum
  4. Cura laborque potest! Scripsit et edidicit.
  1. Mane domi nisi te volui meruique videre,
  2. Sint mihi, Paule, tuae longius Esquiliae.
  3. Sed Tiburtinae sum proximus accola pilae,
  4. Qua videt anticum rustica Flora Iovem:
  5. Alta Suburani vincenda est semita clivi
  6. Et numquam sicco sordida saxa gradu,
  7. Vixque datur longas mulorum rumpere mandras
  8. Quaeque trahi multo marmora fune vides.
  9. Illud adhuc gravius, quod te post mille labores,
  10. Paule, negat lasso ianitor esse domi.
  11. Exitus hic operis vani togulaeque madentis:
  12. Vix tanti Paulum mane videre fuit.
  13. Semper inhumanos habet officiosus amicos:
  14. Rex, nisi dormieris, non potes esse meus.
  1. Herbarum fueras indutus, Basse, colores,
  2. Iura theatralis dum siluere loci.
  3. Quae postquam placidi censoris cura renasci
  4. Iussit et Oceanum certior audit eques,
  5. Non nisi vel cocco madida vel murice tincta