Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Conlocat et lusus deliciasque vocat,
  2. Et, quo mireris magis, infantaria non est.
  3. Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
  1. Nulla remisisti parvo pro munere dona,
  2. Et iam Saturni quinque fuere dies.
  3. Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
  4. Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
  5. Antipolitani nec quae de sanguine thynni