Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
  2. Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
  1. Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
  2. Si nescis, non es sanus, amice Maron.
  3. Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
  4. Si sudare aliter non potes, est ratio.
  5. 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
  6. Exurit, res est magna tacere, Maron.
  1. Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
  2. Negare nullam quo queror puellarum,
  3. Semel rogata bisque terque neglexit
  4. Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
  5. Negare iussi, pernegare non iussi.
  1. Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,