Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et sacro decies repetis Palatia clivo
- Sigerosque meros Partheniosque sonas.
- Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
- Omnino nihil est ardalione sene.
- Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
- Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
- Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
- Si nescis, non es sanus, amice Maron.
- Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
- Si sudare aliter non potes, est ratio.
- 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
- Exurit, res est magna tacere, Maron.
- Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
- Negare nullam quo queror puellarum,
- Semel rogata bisque terque neglexit
- Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
- Negare iussi, pernegare non iussi.
- Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
- Inputet et nobis otia parva roga,
- Immemor et paulum curarum operumque suorum
- Non tetrica nugas exigat aure meas.
- Sed nec post primum legat haec summumve trientem,
- Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
- Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
- Altera: divisum sic breve fiet opus.
- Securo nihil est te, Naevole, peius: eodem
- Sollicito nihil est, Naevole, te melius.
- Securus nullum resalutas, despicis omnes,
- Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
- Sollicitus donas, dominum regemque salutas,
- Invitas. Esto, Naevole, sollicitus.
- Non est in populo nec urbe tota,
- A se Thaida qui probet fututam,
- Cum multi cupiant rogentque multi.
- Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
- Nos bibimus vitro, tu murra, Pontice. Quare?
- Prodat perspicuus ne duo vina calix.
- Si vis auribus Atticis probari,
- Exhortor moneoque te, libelle,
- Ut docto placeas Apollinari.
- Nil exactius eruditiusque est,
- Sed nec candidius benigniusque:
- Si te pectore, si tenebit ore,
- Nec rhonchos metues maligniorum,
- Nec scombris tunicas dabis molestas.
- Si damnaverit, ad salariorum
- Curras scrinia protinus licebit,
- Inversa pueris arande charta.
- Infantem secum semper tua Bassa, Fabulle,
- Conlocat et lusus deliciasque vocat,
- Et, quo mireris magis, infantaria non est.
- Ergo quid in causa est? Pedere Bassa solet.
- Nulla remisisti parvo pro munere dona,
- Et iam Saturni quinque fuere dies.
- Ergo nec argenti sex scripula Septiciani
- Missa nec a querulo mappa cliente fuit,
- Antipolitani nec quae de sanguine thynni
- Testa rubet, nec quae cottana parva gerit,
- Nec rugosarum vimen breve Picenarum,
- Dicere te posses ut meminisse mei?
- Decipies alios verbis voltuque benigno,