Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
  2. Cui non mane feras inrequietus Have;
  3. Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
  4. Nec caret officio consul uterque tuo;
  5. Et sacro decies repetis Palatia clivo
  6. Sigerosque meros Partheniosque sonas.
  7. Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
  8. Omnino nihil est ardalione sene.
  1. Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
  2. Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
  1. Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
  2. Si nescis, non es sanus, amice Maron.
  3. Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
  4. Si sudare aliter non potes, est ratio.
  5. 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
  6. Exurit, res est magna tacere, Maron.
  1. Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
  2. Negare nullam quo queror puellarum,