Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
- Et facies multo splendeat alba pilo,
- Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
- Cui non mane feras inrequietus Have;
- Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
- Nec caret officio consul uterque tuo;
- Et sacro decies repetis Palatia clivo
- Sigerosque meros Partheniosque sonas.
- Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
- Omnino nihil est ardalione sene.
- Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
- Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
- Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
- Si nescis, non es sanus, amice Maron.
- Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
- Si sudare aliter non potes, est ratio.
- 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
- Exurit, res est magna tacere, Maron.
- Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
- Negare nullam quo queror puellarum,
- Semel rogata bisque terque neglexit
- Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
- Negare iussi, pernegare non iussi.
- Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
- Inputet et nobis otia parva roga,
- Immemor et paulum curarum operumque suorum
- Non tetrica nugas exigat aure meas.
- Sed nec post primum legat haec summumve trientem,
- Sed sua cum medius proelia Bacchus amat.
- Si nimis est legisse duos, tibi charta plicetur
- Altera: divisum sic breve fiet opus.
- Securo nihil est te, Naevole, peius: eodem
- Sollicito nihil est, Naevole, te melius.
- Securus nullum resalutas, despicis omnes,
- Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
- Sollicitus donas, dominum regemque salutas,
- Invitas. Esto, Naevole, sollicitus.
- Non est in populo nec urbe tota,
- A se Thaida qui probet fututam,
- Cum multi cupiant rogentque multi.
- Tam casta est, rogo, Thais? Immo fellat.
- Nos bibimus vitro, tu murra, Pontice. Quare?
- Prodat perspicuus ne duo vina calix.
- Si vis auribus Atticis probari,
- Exhortor moneoque te, libelle,
- Ut docto placeas Apollinari.
- Nil exactius eruditiusque est,
- Sed nec candidius benigniusque:
- Si te pectore, si tenebit ore,
- Nec rhonchos metues maligniorum,