Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Arserit Euhadne flammis iniecta mariti,
- Nec minor Alcestin fama sub astra ferat:
- Tu melius: certo meruisti pignore vitae,
- Ut tibi non esset morte probandus amor.
- Milia misisti mihi sex bis sena petenti:
- Ut bis sena feram, bis duodena petam.
- Numquam divitias deos rogavi
- Contentus modicis meoque laetus:
- Paupertas, veniam dabis, recede.
- Causast quae subiti novique voti?
- Pendentem volo Zoilum videre.
- Condita cum tibi sit iam sexagensima messis
- Et facies multo splendeat alba pilo,
- Discurris tota vagus urbe, nec ulla cathedra est,
- Cui non mane feras inrequietus Have;
- Et sine te nulli fas est prodire tribuno,
- Nec caret officio consul uterque tuo;
- Et sacro decies repetis Palatia clivo
- Sigerosque meros Partheniosque sonas.
- Haec faciant sane iuvenes: deformius, Afer,
- Omnino nihil est ardalione sene.
- Hospes eras nostri semper, Matho, Tiburtini.
- Hoc emis. Inposui: rus tibi vendo tuum.
- Declamas in febre, Maron: hanc esse phrenesin
- Si nescis, non es sanus, amice Maron.
- Declamas aeger, declamas hemitritaeos:
- Si sudare aliter non potes, est ratio.
- 'Magna tamen res est.' Erras; cum viscera febris
- Exurit, res est magna tacere, Maron.
- Epigramma nostrum cum Fabulla legisset,
- Negare nullam quo queror puellarum,
- Semel rogata bisque terque neglexit
- Preces amantis. Iam, Fabulla, promitte:
- Negare iussi, pernegare non iussi.
- Hos quoque commenda Venuleio, Rufe, libellos,
- Inputet et nobis otia parva roga,
- Immemor et paulum curarum operumque suorum