Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
- Si qua puella neget: nulla puella negat.
- Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
- Tamquam non liceat: nulla puella negat.
- Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
- Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
- Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
- Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
- 'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
- Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.
- Cum gravis extremas Vestinus duceret horas
- Et iam per Stygias esset iturus aquas,
- Ultima volventis oravit pensa sorores,
- Ut traherent parva stamina pulla mora,
- Iam sibi defunctus caris dum vivit amicis.
- Moverunt tetricas tam pia vota deas.