Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
  2. Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
  1. Nihil Ammiano praeter aridam restem
  2. Moriens reliquit ultimis pater ceris.
  3. Fieri putaret posse quis, Marulline,
  4. Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
  1. Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
  2. Si qua puella neget: nulla puella negat.
  3. Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
  4. Tamquam non liceat: nulla puella negat.
  5. Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
  6. Casta facit? non dat, non tamen illa negat.
  1. Exigis, ut donem nostros tibi, Quinte, libellos.
  2. Non habeo, sed habet bibliopola Tryphon.
  3. 'Aes dabo pro nugis et emam tua carmina sanus?
  4. Non' inquis 'faciam tam fatue.' Nec ego.