Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Atque utinam centum milia sola darem.'
  2. A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
  3. Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
  1. Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
  2. Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
  1. Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
  2. Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
  3. Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
  4. Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
  1. Nihil Ammiano praeter aridam restem