Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
- Atque utinam centum milia sola darem.'
- A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.
- Quod non das equiti, vis dare, praetor, equo?
- Invitas centum quadrantibus et bene cenas.
- Ut cenem invitor, Sexte, an ut invideam?
- Tu Setina quidem semper vel Massica ponis,
- Papyle, sed rumor tam bona vina negat:
- Diceris hac factus caelebs quater esse lagona.
- Nec puto nec credo, Papyle, nec sitio.
- Nihil Ammiano praeter aridam restem
- Moriens reliquit ultimis pater ceris.
- Fieri putaret posse quis, Marulline,
- Ut Ammianus mortuum patrem nollet?
- Quaero diu totam, Safroni Rufe, per urbem,
- Si qua puella neget: nulla puella negat.
- Tamquam fas non sit, tamquam sit turpe negare,
- Tamquam non liceat: nulla puella negat.
- Casta igitur nulla est? sunt castae mille: quid ergo
- Casta facit? non dat, non tamen illa negat.