Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Captus flumineo venit de gurgite piscis,
  2. Vina ruber fudit non peregrina cadus.
  3. Nec tener Argolica missus de gente minister,
  4. Sed stetit inculti rustica turba foci.
  5. Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
  6. Incaluit quotiens saucia vena mero.
  7. Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
  8. Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
  9. Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
  10. Alea sed parcae sola fuere nuces.
  11. Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
  12. Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
  1. Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
  2. Orabat cana notus amicitia,
  3. Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
  4. Ut posset domino plaudere iustus eques.
  5. Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,
  6. Atque utinam centum milia sola darem.'
  7. A pudet ingratae, pudet a male divitis arcae.