Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et curvas nebula tegente valles
  2. Solus luce nitet peculiari;
  3. Puris leniter admoventur astris
  4. Celsae culmina delicata villae.
  5. Hinc septem dominos videre montis
  6. Et totam licet aestimare Romam,
  7. Albanos quoque Tusculosque colles
  8. Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
  9. Fidenas veteres brevesque Rubras,
  10. Et quod virgineo cruore gaudet
  11. Annae pomiferum nemus Perennae.
  12. Illinc Flaminiae Salariaeque
  13. Gestator patet essedo tacente,
  14. Ne blando rota sit molesta somno,
  15. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  16. Nec clamor valet helciariorum,
  17. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  18. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  19. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  20. Commendat dominus: tuam putabis,
  21. Tam non invida tamque liberalis,
  22. Tam comi patet hospitalitate:
  23. Credas Alcinoi pios Penates
  24. Aut facti modo divitis Molorchi.
  25. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  26. Centeno gelidum ligone Tibur
  27. Vel Praeneste domate pendulamque
  28. Uni dedite Setiam colono,
  29. Dum me iudice praeferantur istis
  30. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.