Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  2. Centeno gelidum ligone Tibur
  3. Vel Praeneste domate pendulamque
  4. Uni dedite Setiam colono,
  5. Dum me iudice praeferantur istis
  6. Iuli iugera pauca Martialis.
  1. Oculo Philaenis semper altero plorat.
  2. Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
  1. Egisti vitam semper, Line, municipalem,
  2. Qua nihil omnino vilius esse potest.
  3. Idibus et raris togula est excussa Kalendis
  4. Duxit et aestates synthesis una decem.
  5. Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
  6. Silva gravis turdos exagitata dedit,
  7. Captus flumineo venit de gurgite piscis,