Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Albanos quoque Tusculosque colles
  2. Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
  3. Fidenas veteres brevesque Rubras,
  4. Et quod virgineo cruore gaudet
  5. Annae pomiferum nemus Perennae.
  6. Illinc Flaminiae Salariaeque
  7. Gestator patet essedo tacente,
  8. Ne blando rota sit molesta somno,
  9. Quem nec rumpere nauticum celeuma
  10. Nec clamor valet helciariorum,
  11. Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
  12. Lapsae per Tiberim volent carinae.
  13. Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
  14. Commendat dominus: tuam putabis,
  15. Tam non invida tamque liberalis,
  16. Tam comi patet hospitalitate:
  17. Credas Alcinoi pios Penates
  18. Aut facti modo divitis Molorchi.
  19. Vos nunc omnia parva qui putatis,
  20. Centeno gelidum ligone Tibur