Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et totam licet aestimare Romam,
- Albanos quoque Tusculosque colles
- Et quodcumque iacet sub urbe frigus,
- Fidenas veteres brevesque Rubras,
- Et quod virgineo cruore gaudet
- Annae pomiferum nemus Perennae.
- Illinc Flaminiae Salariaeque
- Gestator patet essedo tacente,
- Ne blando rota sit molesta somno,
- Quem nec rumpere nauticum celeuma
- Nec clamor valet helciariorum,
- Cum sit tam prope Mulvius sacrumque
- Lapsae per Tiberim volent carinae.
- Hoc rus, seu potius domus vocanda est,
- Commendat dominus: tuam putabis,
- Tam non invida tamque liberalis,
- Tam comi patet hospitalitate:
- Credas Alcinoi pios Penates
- Aut facti modo divitis Molorchi.
- Vos nunc omnia parva qui putatis,
- Centeno gelidum ligone Tibur
- Vel Praeneste domate pendulamque
- Uni dedite Setiam colono,
- Dum me iudice praeferantur istis
- Iuli iugera pauca Martialis.
- Oculo Philaenis semper altero plorat.
- Quo fiat istud quaeritis modo? lusca est.
- Egisti vitam semper, Line, municipalem,
- Qua nihil omnino vilius esse potest.
- Idibus et raris togula est excussa Kalendis
- Duxit et aestates synthesis una decem.
- Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum,
- Silva gravis turdos exagitata dedit,
- Captus flumineo venit de gurgite piscis,
- Vina ruber fudit non peregrina cadus.
- Nec tener Argolica missus de gente minister,
- Sed stetit inculti rustica turba foci.
- Vilica vel duri conpressa est nupta coloni,
- Incaluit quotiens saucia vena mero.
- Nec nocuit tectis ignis, nec Sirius agris,
- Nec mersa est pelago nec fuit ulla ratis.
- Subposita est blando numquam tibi tessera talo,
- Alea sed parcae sola fuere nuces.
- Dic, ubi sit decies, mater quod avara reliquit.
- Nusquam est: fecisti rem, Line, difficilem.
- Praetorem pauper centum sestertia Gaurus
- Orabat cana notus amicitia,
- Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis,
- Ut posset domino plaudere iustus eques.
- Praetor ait 'Scis me Scorpo Thalloque daturum,