Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum sis inprobior, Malisiane,
  2. Quam qui compositos metro Tibulli
  3. In Stellae recitat domo libellos.
  1. Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
  2. Durus tam subito, qui modo mitis eras?
  3. Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
  4. O nox quam longa es, quae facis una senem!
  5. Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
  6. Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
  1. Prima salutantes atque altera conterit hora,
  2. Exercet raucos tertia causidicos,
  3. In quintam varios extendit Roma labores,