Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
  4. Qui potes insidias dona vocare tuas:
  5. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
  6. Callida sic stultas decipit esca feras.
  7. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
  8. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
  1. Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
  2. Et quae pumiceis fontibus antra calent,
  3. Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
  4. Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
  5. Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
  6. Nec satis est, Baias igne calere suo.
  7. Ergo sacri fontes et litora grata valete,
  8. Nympharum pariter Nerei+dumque domus.