Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et convivia festa Carduarum,
  2. Et textis Peterin rosis rubentem,
  3. Atque antiqua patrum theatra Rigas,
  4. Et certos iaculo levi Silaos,
  5. Turgontique lacus Turasiaeque,
  6. Et parvae vada pura Tvetonissae,
  7. Et sanctum Buradonis ilicetum,
  8. Per quod vel piger ambulat viator,
  9. Et quae fortibus excolit iuvencis
  10. Curvae Manlius arva Vativescae.
  11. Haec tam rustica, delicate lector,
  12. Rides nomina? rideas licebit,
  13. Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
  4. Qui potes insidias dona vocare tuas:
  5. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
  6. Callida sic stultas decipit esca feras.
  7. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
  8. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
  1. Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
  2. Et quae pumiceis fontibus antra calent,
  3. Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
  4. Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
  5. Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
  6. Nec satis est, Baias igne calere suo.
  7. Ergo sacri fontes et litora grata valete,
  8. Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
  9. Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
  10. Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
  1. In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
  2. Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
  1. Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
  2. Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
  3. Quae dum miratur pingui se rore teneri,
  4. Concreto riguit vincta repente gelu.
  5. Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
  6. Vipera si tumulo nobiliore iacet.
  1. Ardea solstitio Castranaque rura petantur
  2. Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
  3. Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
  4. Inter laudatas ad Styga missus aquas.
  5. Nullo fata loco possis excludere: cum mors
  6. Venerit, in medio Tibure Sardinia est.