Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quam fluctu tenui, sed inquieto
  2. Armorum Salo temperator ambit,
  3. Tutelamque chorosque Rixamarum,
  4. Et convivia festa Carduarum,
  5. Et textis Peterin rosis rubentem,
  6. Atque antiqua patrum theatra Rigas,
  7. Et certos iaculo levi Silaos,
  8. Turgontique lacus Turasiaeque,
  9. Et parvae vada pura Tvetonissae,
  10. Et sanctum Buradonis ilicetum,
  11. Per quod vel piger ambulat viator,
  12. Et quae fortibus excolit iuvencis
  13. Curvae Manlius arva Vativescae.
  14. Haec tam rustica, delicate lector,
  15. Rides nomina? rideas licebit,
  16. Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,