Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
  2. Qui nec leno potes nec comissator haberi,
  3. Nec pavidos tristi voce citare reos,
  4. Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
  5. Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
  6. Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
  7. Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
  8. Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
  9. Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
  1. Credi virgine castior pudica
  2. Et frontis tenerae cupis videri,
  3. Cum sis inprobior, Malisiane,
  4. Quam qui compositos metro Tibulli
  5. In Stellae recitat domo libellos.
  1. Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
  2. Durus tam subito, qui modo mitis eras?
  3. Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
  4. O nox quam longa es, quae facis una senem!
  5. Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
  6. Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
  1. Prima salutantes atque altera conterit hora,
  2. Exercet raucos tertia causidicos,
  3. In quintam varios extendit Roma labores,
  4. Sexta quies lassis, septima finis erit,
  5. Sufficit in nonam nitidis octava palaestris,
  6. Imperat extructos frangere nona toros:
  7. Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum,
  8. Temperat ambrosias cum tua cura dapes
  9. Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar
  10. Ingentique tenet pocula parca manu.
  11. Tunc admitte iocos: gressu timet ire licenti
  12. Ad matutinum nostra Thalia Iovem.
  1. Sotae filia clinici, Labulla,