Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
  2. Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
  3. Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
  1. Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
  2. Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
  3. Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
  4. Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
  5. Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
  6. Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
  7. A nostris procul est omnis vesica libellis,
  8. Musa nec insano syrmate nostra tumet.
  9. 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
  10. Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
  1. Quid me, Thai, senem subinde dicis?
  2. Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
  1. Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
  2. Ingenti late vectus es hexaphoro:
  3. Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
  4. Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
  5. Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
  6. Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
  1. Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
  2. Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
  1. Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae
  2. Pallados et templi limina, Cosme, novi
  3. Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
  4. Stat coma et in pectus sordida barba cadit,
  5. Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
  6. Cui dat latratos obvia turba cibos,
  7. Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
  8. Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
  1. O cui Tarpeias licuit contingere quercus
  2. Et meritas prima cingere fronde comas,
  3. Si sapis, utaris totis, Colline, diebus
  4. Extremumque tibi semper adesse putes.
  5. Lanificas nulli tres exorare puellas
  6. Contigit: observant quem statuere diem.
  7. Divitior Crispo, Thrasea constantior ipso
  8. Lautior et nitido sis Meliore licet:
  9. Nil adicit penso Lachesis fusosque sororum
  10. Explicat et semper de tribus una negat.
  1. Luci, gloria temporum tuorum,
  2. Qui Caium veterem Tagumque nostrum
  3. Arpis cedere non sinis disertis:
  4. Argivas generatus inter urbes
  5. Thebas carmine cantet aut Mycenas,
  6. Aut claram Rhodon aut libidinosae
  7. Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
  8. Nos Celtis genitos et ex Hiberis
  9. Nostrae nomina duriora terrae
  10. Grato non pudeat referre versu:
  11. Saevo Bilbilin optimam metallo,
  12. Quae vincit Chalybasque Noricosque,
  13. Et ferro Plateam suo sonantem,
  14. Quam fluctu tenui, sed inquieto
  15. Armorum Salo temperator ambit,
  16. Tutelamque chorosque Rixamarum,
  17. Et convivia festa Carduarum,
  18. Et textis Peterin rosis rubentem,
  19. Atque antiqua patrum theatra Rigas,
  20. Et certos iaculo levi Silaos,
  21. Turgontique lacus Turasiaeque,
  22. Et parvae vada pura Tvetonissae,
  23. Et sanctum Buradonis ilicetum,
  24. Per quod vel piger ambulat viator,
  25. Et quae fortibus excolit iuvencis
  26. Curvae Manlius arva Vativescae.
  27. Haec tam rustica, delicate lector,
  28. Rides nomina? rideas licebit,
  29. Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
  1. Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
  2. Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
  3. Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
  4. Qui potes insidias dona vocare tuas:
  5. Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
  6. Callida sic stultas decipit esca feras.
  7. Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
  8. Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
  1. Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
  2. Et quae pumiceis fontibus antra calent,
  3. Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
  4. Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
  5. Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
  6. Nec satis est, Baias igne calere suo.
  7. Ergo sacri fontes et litora grata valete,
  8. Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
  9. Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
  10. Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
  1. In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
  2. Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
  1. Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
  2. Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
  3. Quae dum miratur pingui se rore teneri,
  4. Concreto riguit vincta repente gelu.
  5. Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
  6. Vipera si tumulo nobiliore iacet.
  1. Ardea solstitio Castranaque rura petantur
  2. Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
  3. Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
  4. Inter laudatas ad Styga missus aquas.
  5. Nullo fata loco possis excludere: cum mors