Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
- Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
- Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
- Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
- Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
- Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
- Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
- Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
- Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
- Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
- A nostris procul est omnis vesica libellis,
- Musa nec insano syrmate nostra tumet.
- 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
- Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
- Quid me, Thai, senem subinde dicis?
- Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.