Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hos fastus animosque dat Sabello
  2. Farris semodius fabaeque fresae,
  3. Et turis piperisque tres selibrae,
  4. Et Lucanica ventre cum Falisco,
  5. Et nigri Syra defruti lagona,
  6. Et ficus Libyca gelata testa
  7. Cum bulbis cocleisque caseoque.
  8. Piceno quoque venit a cliente
  9. Parcae cistula non capax olivae,
  10. Et crasso figuli polita caelo
  11. Septenaria synthesis Sagunti,
  12. Hispanae luteum rotae toreuma,
  13. Et lato variata mappa clavo.
  14. Saturnalia fructuosiora
  15. Annis non habuit decem Sabellus.
  1. Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
  2. Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
  1. Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
  2. Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
  3. Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
  4. Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
  1. Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
  2. Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
  3. Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
  4. Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
  5. Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
  6. Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
  7. A nostris procul est omnis vesica libellis,
  8. Musa nec insano syrmate nostra tumet.
  9. 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
  10. Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
  1. Quid me, Thai, senem subinde dicis?