Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fecerunt: merito tumet Sabellus,
  2. Nec quemquam putat esse praedicatque
  3. Inter causidicos beatiorem.
  4. Hos fastus animosque dat Sabello
  5. Farris semodius fabaeque fresae,
  6. Et turis piperisque tres selibrae,
  7. Et Lucanica ventre cum Falisco,
  8. Et nigri Syra defruti lagona,
  9. Et ficus Libyca gelata testa
  10. Cum bulbis cocleisque caseoque.
  11. Piceno quoque venit a cliente
  12. Parcae cistula non capax olivae,
  13. Et crasso figuli polita caelo
  14. Septenaria synthesis Sagunti,
  15. Hispanae luteum rotae toreuma,
  16. Et lato variata mappa clavo.
  17. Saturnalia fructuosiora
  18. Annis non habuit decem Sabellus.
  1. Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
  2. Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
  1. Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
  2. Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
  3. Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
  4. Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
  1. Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,