Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Gaudeat et certa virginitate soror,
- Perpetuo sic flore mices, sic denique non sint
- Tam longae Bromio, quam tibi, Phoebe, comae.
- Saturnalia divitem Sabellum
- Fecerunt: merito tumet Sabellus,
- Nec quemquam putat esse praedicatque
- Inter causidicos beatiorem.
- Hos fastus animosque dat Sabello
- Farris semodius fabaeque fresae,
- Et turis piperisque tres selibrae,
- Et Lucanica ventre cum Falisco,
- Et nigri Syra defruti lagona,
- Et ficus Libyca gelata testa
- Cum bulbis cocleisque caseoque.
- Piceno quoque venit a cliente
- Parcae cistula non capax olivae,
- Et crasso figuli polita caelo
- Septenaria synthesis Sagunti,
- Hispanae luteum rotae toreuma,
- Et lato variata mappa clavo.
- Saturnalia fructuosiora
- Annis non habuit decem Sabellus.
- Encaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.
- Quid tibi vis, dipyrum qui Phaethonta facis?
- Percidi gaudes, percisus, Papyle, ploras.
- Cur, quae vis fieri, Papyle, facta doles?
- Paenitet obscenae pruriginis? an magis illud
- Fles, quod percidi, Papyle, desieris?
- Nescit, crede mihi, quid sint epigrammata, Flacce,
- Qui tantum lusus ista iocosque vocat.
- Ille magis ludit, qui scribit prandia saevi
- Tereos, aut cenam, crude Thyesta, tuam,
- Aut puero liquidas aptantem Daedalon alas,
- Pascentem Siculas aut Polyphemon ovis.
- A nostris procul est omnis vesica libellis,
- Musa nec insano syrmate nostra tumet.
- 'Illa tamen laudant omnes, mirantur, adorant.'
- Confiteor: laudant illa, sed ista legunt.
- Quid me, Thai, senem subinde dicis?
- Nemo est, Thai, senex ad irrumandum.
- Cum tibi non essent sex milia, Caeciliane,
- Ingenti late vectus es hexaphoro:
- Postquam bis decies tribuit dea caeca sinumque
- Ruperunt nummi, factus es, ecce, pedes.
- Quid tibi pro meritis et tantis laudibus optem?
- Di reddant sellam, Caeciliane, tibi.
- Gestari iunctis nisi desinis, Hedyle, capris,
- Qui modo ficus eras, iam caprificus eris.
- Hunc, quem saepe vides intra penetralia nostrae
- Pallados et templi limina, Cosme, novi
- Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque
- Stat coma et in pectus sordida barba cadit,
- Cerea quem nudi tegit uxor abolla grabati,
- Cui dat latratos obvia turba cibos,
- Esse putas Cynicum deceptus imagine ficta:
- Non est hic Cynicus, Cosme: quid ergo? Canis.
- O cui Tarpeias licuit contingere quercus
- Et meritas prima cingere fronde comas,
- Si sapis, utaris totis, Colline, diebus
- Extremumque tibi semper adesse putes.
- Lanificas nulli tres exorare puellas
- Contigit: observant quem statuere diem.
- Divitior Crispo, Thrasea constantior ipso
- Lautior et nitido sis Meliore licet:
- Nil adicit penso Lachesis fusosque sororum
- Explicat et semper de tribus una negat.
- Luci, gloria temporum tuorum,
- Qui Caium veterem Tagumque nostrum
- Arpis cedere non sinis disertis:
- Argivas generatus inter urbes
- Thebas carmine cantet aut Mycenas,
- Aut claram Rhodon aut libidinosae
- Ledaeas Lacedaemonos palaestras:
- Nos Celtis genitos et ex Hiberis
- Nostrae nomina duriora terrae
- Grato non pudeat referre versu:
- Saevo Bilbilin optimam metallo,
- Quae vincit Chalybasque Noricosque,
- Et ferro Plateam suo sonantem,
- Quam fluctu tenui, sed inquieto
- Armorum Salo temperator ambit,
- Tutelamque chorosque Rixamarum,
- Et convivia festa Carduarum,
- Et textis Peterin rosis rubentem,
- Atque antiqua patrum theatra Rigas,
- Et certos iaculo levi Silaos,
- Turgontique lacus Turasiaeque,
- Et parvae vada pura Tvetonissae,
- Et sanctum Buradonis ilicetum,
- Per quod vel piger ambulat viator,
- Et quae fortibus excolit iuvencis
- Curvae Manlius arva Vativescae.
- Haec tam rustica, delicate lector,
- Rides nomina? rideas licebit,
- Haec tam rustica malo, quam Butuntos.
- Munera quod senibus viduisque ingentia mittis,
- Vis te munificum, Gargiliane, vocem?
- Sordidius nihil est, nihil est te spurcius uno,
- Qui potes insidias dona vocare tuas:
- Sic avidis fallax indulget piscibus hamus,
- Callida sic stultas decipit esca feras.
- Quid sit largiri, quid sit donare, docebo,
- Si nescis: dona, Gargiliane, mihi.
- Dum nos blanda tenent lascivi stagna Lucrini
- Et quae pumiceis fontibus antra calent,
- Tu colis Argei regnum, Faustine, coloni,
- Quo te bis decimus ducit ab urbe lapis.
- Horrida sed fervent Nemeaei pectora monstri,
- Nec satis est, Baias igne calere suo.
- Ergo sacri fontes et litora grata valete,
- Nympharum pariter Nerei+dumque domus.
- Herculeos colles gelida vos vincite bruma,
- Nunc Tiburtinis cedite frigoribus.
- In tenebris luges amissum, Galla, maritum.
- Iam plorare pudet te, puto, Galla, virum.
- Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit,
- Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
- Quae dum miratur pingui se rore teneri,
- Concreto riguit vincta repente gelu.
- Ne tibi regali placeas, Cleopatra, sepulchro,
- Vipera si tumulo nobiliore iacet.
- Ardea solstitio Castranaque rura petantur
- Quique Cleonaeo sidere fervet ager,
- Cum Tiburtinas damnet Curiatius auras
- Inter laudatas ad Styga missus aquas.
- Nullo fata loco possis excludere: cum mors
- Venerit, in medio Tibure Sardinia est.
- Donasse amicum tibi ducenta, Mancine,
- Nuper superbo laetus ore iactasti.
- Quartus dies est, in schola poetarum
- Dum fabulamur, milibus decem dixti
- Emptas lacernas munus esse Pompullae,
- Sardonycha verum lineisque ter cinctum
- Duasque similes fluctibus maris gemmas
- Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
- Here de theatro, Pollione cantante,
- Cum subito abires, dum fugis, loquebaris,
- Hereditatis tibi trecenta venisse,
- Et mane centum, et post meridie centum.
- Quid tibi sodales fecimus mali tantum?
- Miserere iam, crudelis, et sile tandem.
- Aut, si tacere lingua non potest ista,
- Aliquando narra, quod velimus audire.
- Tibur in Herculeum migravit nigra Lycoris,
- Omnia dum fieri candida credit ibi.
- Dum petit a Baulis mater Caerellia Baias,
- Occidit insani crimine mersa freti.
- Gloria quanta perit vobis! haec monstra Neroni
- Nec iussae quondam praestiteratis, aquae.