Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed tu nomen habes averso fonte sororum
  2. Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
  3. Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
  4. Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
  5. Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
  6. Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
  1. Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
  2. Ut videatur apis nectare clusa suo.
  3. Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
  4. Credibile est ipsam sic voluisse mori.
  1. Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
  2. Emittis quare, Sosibiane, nihil?
  3. 'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
  4. Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
  1. Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
  2. Quisquis te niveam dicit habere togam.
  1. Frontibus adversis molles concurrere dammas
  2. Vidimus et fati sorte iacere pari.
  3. Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
  4. Venator, cultro nil superesse suo.
  5. Unde leves animi tanto caluere furore?
  6. Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
  1. Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
  2. Non potes—haec causa est—et potes, Ole, comam.
  1. 'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
  2. Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
  3. Decies Sabinus alterumque Serranus;
  4. Ex insulis fundisque tricies soldum,
  5. Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
  6. Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
  7. Et teneo melius ista, quam meum nomen.
  8. Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
  9. Cotidianam refice nauseam nummis:
  10. Audire gratis, Afer, ista non possum.
  1. Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
  2. Sed noli nimium, Galla, negare diu.
  1. Argenti genus omne comparasti,
  2. Et solus veteres Myronos artes,
  3. Solus Praxitelus manum Scopaeque,
  4. Solus Phidiaci toreuma caeli,
  5. Solus Mentoreos habes labores.
  6. Nec desunt tibi vera Gratiana,
  7. Nec quae Callaico linuntur auro,
  8. Nec mensis anaglypta de paternis.
  9. Argentum tamen inter omne miror