Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
  2. Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
  1. Baiano procul a lacu, monemus,
  2. Piscator, fuge, ne nocens recedas.
  3. Sacris piscibus hae natantur undae,
  4. Qui norunt dominum manumque lambunt
  5. Illam, qua nihil est in orbe maius.
  6. Quid, quod nomen habent et ad magistri