Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Saepius in libro numeratur Persius uno,
- Quam levis in tota Marsus Amazonide.
- Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
- Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
- Baiano procul a lacu, monemus,
- Piscator, fuge, ne nocens recedas.
- Sacris piscibus hae natantur undae,
- Qui norunt dominum manumque lambunt
- Illam, qua nihil est in orbe maius.
- Quid, quod nomen habent et ad magistri
- Vocem quisque sui venit citatus?
- Hoc quondam Libys impius profundo,
- Dum praedam calamo tremente ducit,
- Raptis luminibus repente caecus
- Captum non potuit videre piscem,
- Et nunc sacrilegos perosus hamos
- Baianos sedet ad lacus rogator.
- At tu, dum potes, innocens recede
- Iactis simplicibus cibis in undas,
- Et pisces venerare delicatos.
- Quod cupis in nostris dicique legique libellis
- Et nonnullus honos creditur iste tibi,
- Ne valeam, si non res est gratissima nobis
- Et volo te chartis inseruisse meis.
- Sed tu nomen habes averso fonte sororum
- Inpositum, mater quod tibi dura dedit;
- Quod nec Melpomene, quod nec Polyhymnia possit
- Nec pia cum Phoebo dicere Calliope.
- Ergo aliquod gratum Musis tibi nomen adopta:
- Non semper belle dicitur 'Hippodame.'
- Et latet et lucet Phaethontide condita gutta,
- Ut videatur apis nectare clusa suo.
- Dignum tantorum pretium tulit illa laborum:
- Credibile est ipsam sic voluisse mori.
- Plena laboratis habeas cum scrinia libris,
- Emittis quare, Sosibiane, nihil?
- 'Edent heredes' inquis 'mea carmina.' Quando?
- Tempus erat iam te, Sosibiane, legi.
- Sordida cum tibi sit, verum tamen, Attale, dicit,
- Quisquis te niveam dicit habere togam.
- Frontibus adversis molles concurrere dammas
- Vidimus et fati sorte iacere pari.
- Spectavere canes praedam, stupuitque superbus
- Venator, cultro nil superesse suo.
- Unde leves animi tanto caluere furore?
- Sic pugnant tauri, sic cecidere viri.
- Cana est barba tibi, nigra est coma: tinguere barbam
- Non potes—haec causa est—et potes, Ole, comam.
- 'Centum Coranus et ducenta Mancinus,
- Trecenta debet Titius, hoc bis Albinus,
- Decies Sabinus alterumque Serranus;
- Ex insulis fundisque tricies soldum,
- Ex pecore redeunt ter ducena Parmensi':
- Totis diebus, Afer, hoc mihi narras
- Et teneo melius ista, quam meum nomen.
- Numeres oportet aliquid, ut pati possim:
- Cotidianam refice nauseam nummis:
- Audire gratis, Afer, ista non possum.
- Galla, nega: satiatur amor, nisi gaudia torquent:
- Sed noli nimium, Galla, negare diu.
- Argenti genus omne comparasti,
- Et solus veteres Myronos artes,
- Solus Praxitelus manum Scopaeque,
- Solus Phidiaci toreuma caeli,
- Solus Mentoreos habes labores.
- Nec desunt tibi vera Gratiana,
- Nec quae Callaico linuntur auro,
- Nec mensis anaglypta de paternis.
- Argentum tamen inter omne miror
- Quare non habeas, Charine, purum.
- Atria Pisonum stabant cum stemmate toto
- Et docti Senecae ter numeranda domus;
- Praetulimus tantis solum te, Postume, regnis:
- Pauper eras et eques, sed mihi consul eras.
- Tecum ter denas numeravi, Postume, brumas:
- Communis nobis lectus et unus erat.
- Iam donare potes, iam perdere, plenus honorum,
- Largus opum: expecto, Postume, quid facias.
- Nil facis, et serumst alium mihi quaerere regem.—
- Hoc, Fortuna, placet? 'Postumus inposuit.'
- Quid recitaturus circumdas vellera collo?
- Conveniunt nostris auribus ista magis.
- Si quis forte mihi possit praestare roganti,
- Audi, quem puerum, Flacce, rogare velim.
- Niliacis primum puer hic nascatur in oris:
- Nequitias tellus scit dare nulla magis.
- Sit nive candidior: namque in Mareotide fusca
- Pulchrior est, quanto rarior, iste color.
- Lumina sideribus certent mollesque flagellent
- Colla comae: tortas non amo, Flacce, comas.
- Frons brevis atque modus leviter sit naribus uncis,
- Paestanis rubeant aemula labra rosis.
- Saepe et nolentem cogat nolitque volentem,
- Liberior domino saepe sit ille suo;
- Et timeat pueros, excludat saepe puellas:
- Vir reliquis, uni sit puer ille mihi.
- 'Iam scio, nec fallis: nam me quoque iudice verum est.
- Talis erat' dices 'noster Amazonicus.'
- Non dixi, Coracine, te cinaedum:
- Non sum tam temerarius nec audax
- Nec mendacia qui loquar libenter.
- Si dixi, Coracine, te cinaedum,
- Iratam mihi Pontiae lagonam,
- Iratum calicem mihi Metili:
- Iuro per Syrios tibi tumores,
- Iuro per Berecyntios furores.
- Quid dixi tamen? Hoc leve et pusillum,
- Quod notum est, quod et ipse non negabis,
- Dixi te, Coracine, cunnilingum.
- Hic est pampineis viridis modo Vesbius umbris,
- Presserat hic madidos nobilis uva lacus:
- Haec iuga, quam Nysae colles, plus Bacchus amavit,
- Hoc nuper Satyri monte dedere choros.
- Haec Veneris sedes, Lacedaemone gratior illi,