Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
  2. Lectoremque frequens lassat et implet opus.
  3. Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,
  4. Hibernae pretium sic meruere rosae;
  5. Sic spoliatricem commendat fastus amicam,
  6. Ianua nec iuvenem semper aperta tenet.
  7. Saepius in libro numeratur Persius uno,
  8. Quam levis in tota Marsus Amazonide.
  9. Tu quoque de nostris releges quemcumque libellis,
  10. Esse puta solum: sic tibi pluris erit.
  1. Baiano procul a lacu, monemus,
  2. Piscator, fuge, ne nocens recedas.
  3. Sacris piscibus hae natantur undae,
  4. Qui norunt dominum manumque lambunt
  5. Illam, qua nihil est in orbe maius.
  6. Quid, quod nomen habent et ad magistri
  7. Vocem quisque sui venit citatus?
  8. Hoc quondam Libys impius profundo,
  9. Dum praedam calamo tremente ducit,
  10. Raptis luminibus repente caecus