Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  2. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  3. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?
  5. Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
  6. Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
  1. Donasti tenero, Chloe, Luperco
  2. Hispanas Tyriasque coccinasque,
  3. Et lotam tepido togam Galaeso,
  4. Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
  5. Et centum dominos novae monetae:
  6. Et quidquid petit usque et usque donas.
  7. Vae glabraria, vae tibi misella: