Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cumque peregisset miseri crudelia fata,
  2. Tabuit in calido volnere mucro tener.
  3. Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
  4. Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
  1. Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
  2. Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
  3. Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
  4. Dona, peregrinam mittimus endromida:—
  5. Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
  6. Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
  7. Plumea seu laxi partiris pondera follis,
  8. Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
  9. Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
  10. Neve gravis subita te premat Iris aqua.
  11. Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
  12. Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
  1. Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
  2. Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
  3. Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
  4. Altera ridicula est, altera putidula.
  1. Nullos esse deos, inane caelum
  2. Adfirmat Segius: probatque, quod se
  3. Factum, dum negat haec, videt beatum.
  1. Primos passa toros et adhuc placanda marito
  2. Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
  3. Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
  4. Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
  5. Condita sic puro numerantur lilia vitro,
  6. Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
  7. Insilui mersusque vadis luctantia carpsi
  8. Basia: perspicuae plus vetuistis aquae.
  1. Dum tu lenta nimis diuque quaeris,
  2. Quis primus tibi quisve sit secundus
  3. Graium quos epigramma conparavit:
  4. Palmam Callimachus, Thalia, de se
  5. Facundo dedit ipse Bruttiano.
  6. Qui si Cecropio satur lepore
  7. Romanae sale luserit Minervae,
  8. Illi me facias, precor, secundum.
  1. Omnes quas habuit, Fabiane, Lycoris amicas
  2. Extulit: uxori fiat amica meae.
  1. Aemula Baianis Altini litora villis
  2. Et Phaethontei conscia silva rogi,
  3. Quaeque Antenoreo Dryadum pulcherrima Fauno
  4. Nupsit ad Euganeos Sola puella lacus,
  5. Et tu Ledaeo felix Aquileia Timavo,
  6. Hic ubi septenas Cyllarus hausit aquas:
  7. Vos eritis nostrae requies portusque senectae,
  8. Si iuris fuerint otia nostra sui.
  1. Quod te mane domi toto non vidimus anno,
  2. Vis dicam, quantum, Postume, perdiderim?
  3. Tricenos, puto, bis, vicenos ter, puto, nummos.
  4. Ignosces: togulam, Postume, pluris emo.
  1. Saepe meos laudare soles, Auguste, libellos.
  2. Invidus ecce negat: num minus ergo soles?
  3. Quid, quod honorato non sola voce dedisti,
  4. Non alius poterat quae dare dona mihi?
  5. Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
  6. Da, Caesar, tanto tu magis, ut doleat.
  1. Donasti tenero, Chloe, Luperco
  2. Hispanas Tyriasque coccinasque,
  3. Et lotam tepido togam Galaeso,
  4. Indos sardonychas, Scythas zmaragdos,
  5. Et centum dominos novae monetae:
  6. Et quidquid petit usque et usque donas.
  7. Vae glabraria, vae tibi misella:
  8. Nudam te statuet tuus Lupercus.
  1. Obstat, care Pudens, nostris sua turba libellis
  2. Lectoremque frequens lassat et implet opus.
  3. Rara iuvant: primis sic maior gratia pomis,