Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
  2. Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
  3. Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
  4. Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
  5. Et te defendat Regulus ipse licet,
  6. Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
  7. Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
  1. Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
  2. Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
  3. O Paule, malus es: irrumare vis solus.
  1. Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
  2. Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
  3. In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
  4. Decidit hiberno praegravis unda gelu:
  5. Cumque peregisset miseri crudelia fata,
  6. Tabuit in calido volnere mucro tener.