Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec torva lege fronte, sed remissa
- Lascivis madidos iocis libellos.
- Sic forsan tener ausus est Catullus
- Magno mittere Passerem Maroni.
- Mille tibi nummos hesterna luce roganti
- In sex aut septem, Caeciliane, dies
- 'Non habeo' dixi: sed tu causatus amici
- Adventum lancem paucaque vasa rogas.
- Stultus es? an stultum me credis, amice? negavi
- Mille tibi nummos, milia quinque dabo?
- Privignum non esse tuae te, Galle, novercae
- Rumor erat, coniunx dum fuit illa patris.
- Non tamen hoc poterat vivo genitore probari.
- Iam nusquam pater est, Galle, noverca domi est.
- Magnus ab infernis revocetur Tullius umbris
- Et te defendat Regulus ipse licet,
- Non potes absolvi: nam quae non desinit esse
- Post patrem, numquam, Galle, noverca fuit.
- Facere in Lyciscam, Paule, me iubes versus,
- Quibus illa lectis rubeat et sit irata.
- O Paule, malus es: irrumare vis solus.
- Qua vicina pluit Vipsanis porta columnis
- Et madet adsiduo lubricus imbre lapis,
- In iugulum pueri, qui roscida tecta subibat,
- Decidit hiberno praegravis unda gelu:
- Cumque peregisset miseri crudelia fata,
- Tabuit in calido volnere mucro tener.
- Quid non saeva sibi voluit Fortuna licere?
- Aut ubi non mors est, si iugulatis aquae?
- Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
- Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
- Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
- Dona, peregrinam mittimus endromida:—
- Seu lentum ceroma teris tepidumve trigona,
- Sive harpasta manu pulverulenta rapis,
- Plumea seu laxi partiris pondera follis,
- Sive levem cursu vincere quaeris Athan—
- Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
- Neve gravis subita te premat Iris aqua.
- Ridebis ventos hoc munere tectus et imbris:
- Nec sic in Tyria sindone tutus eris.
- Dicit se vetulam, cum sit Caerellia pupa:
- Pupam se dicit Gellia, cum sit anus.
- Ferre nec hanc possis, possis, Colline, nec illam:
- Altera ridicula est, altera putidula.
- Nullos esse deos, inane caelum
- Adfirmat Segius: probatque, quod se
- Factum, dum negat haec, videt beatum.
- Primos passa toros et adhuc placanda marito
- Merserat in nitidos se Cleopatra lacus,
- Dum fugit amplexus. Sed prodidit unda latentem;
- Lucebat, totis cum tegeretur aquis:
- Condita sic puro numerantur lilia vitro,