Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Impia Parrhasia movisti bella sub ursa,
- Qualia qui Phariae coniugis arma tulit.
- Excideratne adeo fatum tibi nominis huius,
- Obruit Actiaci quod gravis ira freti?
- An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi
- Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
- Ille etiam nostris Antonius occidit armis,
- Qui tibi conlatus, perfide, Caesar erat.
- Nulli, Thai, negas, sed si te non pudet istud,
- Hoc saltem pudeat, Thai, negare nihil.
- Claudia, Rufe, meo nubit Peregrina Pudenti:
- Macte esto taedis, o Hymenaee, tuis.
- Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo,
- Massica Theseis tam bene vina favis;
- Nec melius teneris iunguntur vitibus ulmi,
- Nec plus lotos aquas, litora myrtus amat.
- Candida perpetuo reside, Concordia, lecto,
- Tamque pari semper sit Venus aequa iugo:
- Diligat illa senem quondam, sed et ipsa marito
- Tum quoque, cum fuerit, non videatur anus.