Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
  2. Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
  3. Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
  4. Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
  1. Spectabat modo solus inter omnes
  2. Nigris munus Horatius lacernis,
  3. Cum plebs et minor ordo maximusque
  4. Sancto cum duce candidus sederet.
  5. Toto nix cecidit repente caelo:
  6. Albis spectat Horatius lacernis.
  1. Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
  2. Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
  3. Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto
  4. Concretas pigro frigore ridet aquas,
  5. Sidus Hyperborei solitus lassare Bootae
  6. Et madidis Helicen dissimulare comis.
  7. Quis siccis lascivit aquis et ab aethere ludit?
  8. Suspicor has pueri Caesaris esse nives.
  1. Quod siccae redolet palus lacunae,
  2. Crudarum nebulae quod Albularum,
  3. Piscinae vetus aura quod marinae,
  4. Quod pressa piger hircus in capella,
  5. Lassi vardaicus quod evocati,
  6. Quod bis murice vellus inquinatum,
  7. Quod ieiunia sabbatariarum,
  8. Maestorum quod anhelitus reorum,
  9. Quod spurcae moriens lucerna Ledae,
  10. Quod ceromata faece de Sabina,
  11. Quod volpis fuga, viperae cubile,
  12. Mallem quam quod oles olere, Bassa.
  1. Vir bonus et pauper linguaque et pectore verus,
  2. Quid tibi vis, urbem qui, Fabiane, petis?
  3. Qui nec leno potes nec comissator haberi,
  4. Nec pavidos tristi voce citare reos,
  5. Nec potes uxorem cari corrumpere amici,
  6. Nec potes algentes arrigere ad vetulas,
  7. Vendere nec vanos circa Palatia fumos,
  8. Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
  9. Unde miser vives? 'Homo certus, fidus amicus—'.
  10. Hoc nihil est: numquam sic Philomelus eris.
  1. Credi virgine castior pudica
  2. Et frontis tenerae cupis videri,
  3. Cum sis inprobior, Malisiane,
  4. Quam qui compositos metro Tibulli
  5. In Stellae recitat domo libellos.
  1. Cur, here quod dederas, hodie, puer Hylle, negasti,
  2. Durus tam subito, qui modo mitis eras?
  3. Sed iam causaris barbamque annosque pilosque.
  4. O nox quam longa es, quae facis una senem!
  5. Quid nos derides? here qui puer, Hylle, fuisti,
  6. Dic nobis, hodie qua ratione vir es?
  1. Prima salutantes atque altera conterit hora,
  2. Exercet raucos tertia causidicos,