Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iovem,
  2. Longa, precor, Pylioque veni numerosior aevo
  3. Semper et hoc voltu vel meliore nite.
  4. Hic colat Albano Tritonida multus in auro
  5. Perque manus tantas plurima quercus eat;
  6. Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro
  7. Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.
  8. Magna quidem, superi, petimus, sed debita terris:
  9. Pro tanto quae sunt inproba vota deo?
  1. Spectabat modo solus inter omnes
  2. Nigris munus Horatius lacernis,
  3. Cum plebs et minor ordo maximusque
  4. Sancto cum duce candidus sederet.
  5. Toto nix cecidit repente caelo:
  6. Albis spectat Horatius lacernis.
  1. Aspice quam densum tacitarum vellus aquarum
  2. Defluat in voltus Caesaris inque sinus.
  3. Indulget tamen ille Iovi, nec vertice moto