Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
- Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
- Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
- Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
- Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
- Atque nihil cunno purius esse tuo.
- Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
- Si pudor est, transfer subligar in faciem.
- Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
- Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?