Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
  2. Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
  1. Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
  2. Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
  3. Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
  4. Non sunt haec mimis inprobiora—lege.