Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
  2. Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
  3. Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
  1. Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
  2. Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
  3. Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
  4. Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
  1. Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
  2. Atque nihil cunno purius esse tuo.
  3. Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
  4. Si pudor est, transfer subligar in faciem.
  1. Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.