Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Praestare iussi, nutibus propinamus.
  2. Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
  3. Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
  1. Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
  2. 'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.
  1. Quid narrat tua moecha? Non puellam
  2. Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.
  1. Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
  2. Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
  3. Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,