Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Partitur apri glandulas palaestritis
- Et concubino turturum natis donat;
- Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
- Vel cocta fumis musta Massilitanis,
- Opimianum morionibus nectar
- Crystallinisque murrinisque propinat.
- Et Cosmianis ipse fuscus ampullis
- Non erubescit murice aureo nobis
- Dividere moechae pauperis capillare.
- Septunce multo deinde perditus stertit:
- Nos accubamus et, silentium rhonchis
- Praestare iussi, nutibus propinamus.
- Hos Malchionis patimur inprobi fastus,
- Nec vindicari, Rufe, possumus: fellat.
- Ut faciam breviora mones epigrammata, Corde.
- 'Fac mihi, quod Chione': non potui brevius.
- Quid narrat tua moecha? Non puellam
- Dixi, Gongylion. Quid ergo? linguam.
- Quis tibi persuasit naris abscidere moecho?
- Non hac peccatum est parte, marite, tibi.
- Stulte, quid egisti? nihil hic tibi perdidit uxor,
- Cum sit salva tui mentula Deiphobi.
- Ne legeres partem lascivi, casta, libelli,
- Praedixi et monui: tu tamen, ecce, legis.
- Sed si Panniculum spectas et, casta, Latinum,—
- Non sunt haec mimis inprobiora—lege.
- Narrat te, Chione, rumor numquam esse fututam
- Atque nihil cunno purius esse tuo.
- Tecta tamen non hac, qua debes, parte lavaris:
- Si pudor est, transfer subligar in faciem.
- Sunt gemini fratres, diversa sed inguina lingunt.
- Dicite, dissimiles sunt magis, an similes?
- Utere lactucis et mollibus utere malvis:
- Nam faciem durum, Phoebe, cacantis habes.
- Volt, non volt dare Galla mihi, nec dicere possum,
- Quod volt et non volt, quid sibi Galla velit.
- Cum peteret patriae missicius arva Ravennae,
- Semiviro Cybeles cum grege iunxit iter.
- Huic comes haerebat domini fugitivus Achillas
- Insignis forma nequitiaque puer.
- Hoc steriles sensere viri: qua parte cubaret
- Quaerunt. Sed tacitos sensit et ille dolos:
- Mentitur, credunt. Somni post vina petuntur:
- Continuo ferrum noxia turba rapit
- Exciduntque senem, spondae qui parte iacebat;
- Namque puer pluteo vindice tutus erat.
- Subpositam quondam fama est pro virgine cervam,
- At nunc pro cervo mentula subposita est.
- Ut patiar moechum, rogat uxor, Galle, sed unum.
- Huic ego non oculos eruo, Galle, duos?