Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  2. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
  1. Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
  2. Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
  1. De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
  2. Rumor ait linguae te tamen esse malae.
  1. Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
  2. Haec debet medios lambere lingua viros.
  3. Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
  4. Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
  5. Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
  6. Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
  1. Conviva quisquis Zoili potest esse,
  2. Summemmianas cenet inter uxores
  3. Curtaque Ledae sobrius bibat testa:
  4. Hoc esse levius puriusque contendo.
  5. Iacet occupato galbinatus in lecto
  6. Cubitisque trudit hinc et inde convivas
  7. Effultus ostro Sericisque pulvillis.
  8. Stat exoletus suggeritque ructanti
  9. Pinnas rubentes cuspidesque lentisci,
  10. Et aestuanti tenue ventilat frigus
  11. Supina prasino concubina flabello,
  12. Fugatque muscas myrtea puer virga.
  13. Percurrit agili corpus arte tractatrix
  14. Manumque doctam spargit omnibus membris;
  15. Digiti crepantis signa novit eunuchus
  16. Et delicatae sciscitator urinae
  17. Domini bibentis ebrium regit penem.
  18. At ipse retro flexus ad pedum turbam
  19. Inter catellas anserum exta lambentis
  20. Partitur apri glandulas palaestritis
  21. Et concubino turturum natis donat;
  22. Ligurumque nobis saxa cum ministrentur
  23. Vel cocta fumis musta Massilitanis,
  24. Opimianum morionibus nectar
  25. Crystallinisque murrinisque propinat.
  26. Et Cosmianis ipse fuscus ampullis