Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
- Resinata bibis vina, Falerna fugis.
- Nescio quod stomachi vitium secretius esse
- Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
- Minxisti currente semel, Pauline, carina.
- Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.
- Rem peragit nullam Sertorius, inchoat omnes.
- Hunc ego, cum futuit, non puto perficere.
- De nullo loqueris, nulli maledicis, Apici:
- Rumor ait linguae te tamen esse malae.
- Quid cum femineo tibi, Baetice Galle, barathro?
- Haec debet medios lambere lingua viros.
- Abscisa est quare Samia tibi mentula testa,
- Si tibi tam gratus, Baetice, cunnus erat?
- Castrandum caput est: nam sis licet inguine Gallus,
- Sacra tamen Cybeles decipis: ore vir es.
- Conviva quisquis Zoili potest esse,
- Summemmianas cenet inter uxores