Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Teque iuvant gerres et pelle melandrya cana,
  2. Resinata bibis vina, Falerna fugis.
  3. Nescio quod stomachi vitium secretius esse
  4. Suspicor: ut quid enim, Baetice, σαπροφαγεῖσ?
  1. Minxisti currente semel, Pauline, carina.
  2. Meiere vis iterum? iam Palinurus eris.